monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Epistolae, 194, 10, 46, 2
Verumtamen secundum istam suam calliditatem non inveniunt quid ad hoc respondeant, quod exorcizantur, et exsufflantur infantes: hoc enim procul dubio fallaciter fit, si diabolus eis non dominatur; si autem dominatur, et ideo non fallaciter exorcizantur et exsufflantur, per quid dominatur, nisi per peccatum, princeps utique peccatorum?